Stultissimum quod hodie legimus:

Lo curioso es que en muchos sectores de Estados Unidos hay más preocupación por la posibilidad de que esto supusiese que se vulnerase la privacidad de uno de sus ciudadanos que por el hecho de que se hiciese de forma sistemática con personas del resto del mundo.

Speculatorum autem manus habemus ideo constitutos, ut speculentur quid reliquus mundus agat. Quid enim aliud facere debent speculatores quam speculari? Si omnia omnium gentium secreta essent a speculatoribus urbanitatis gratia abdenda celandaque, quid opus esset speculatoribus? Sic et exercitus ideo nobis exstat, qui hostes debellet, non tamen ut nostri debellentur. Fortasse in aequiore quodam angulo reliqui mundi milites conscribuntur qui in suos saeviant, et speculatores qui animadvertent quid sui agant: sed absit nostratibus tanta impia aequitas.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *