Nonnumquam in fabulis delineatis et cinematographica arte sic citissime mutatis ut hae pictae imagines per se moveri videantur, fit ut ficticiae personae, ut Mus ille Michael nuncupatus, penicillis armatae possint suum mundum ipsae mutare: quod est specimen et exemplum illius…
Author: Nemo Oudeis
De ter falsiloqua rea amatoris caesi
An homicida tibi videtur? In Maricopa comitatu civitatis Arizonae, loco una cum California numerando propter mira et insolita facinora ibi perpetrata, nunc in ius vocatur Iodi Arias, quae amatoris caedis accusatur. Cum custodes publici primum eius amasium Travem Alexandrum invenerunt…
De Muris Vero Lucro
Sortium valōre tyranna fēles sōricem antecellit—id est fatendum; sordidum lucrum sed abest tyrannī pectore mūris. Sī senex sit officiōrum amōris —absit!—oblītus, locuplētior tunc mūs fiat virō magicus docendō quid sit amāre.
De cupidine socolatea
Ut Irisati dulcedini respondeam Sapphicis ludens: Flāva nīgrantī theobrōmate orta, cūr “мачо” petis “viridēs” habentem (scīlicet nummōs), nisi causā emendī plūs socolātæ?
Apud Iulium Caesarem Bulengerum Londunensem, inter Historiarum eius temporis libros tredecim, inveniri potest fertilis seges quae alienis ab pagellis furatus est ille Doctor Theologus et in Academia Pisana Professor; quare ipse excerpam sententias quasdam quae studium (vel etiam admirationem) mihi…