Postquam de placenta Neapolitana nuper scipsi, quippe quam senatus Americanus professus esset inter holera rite et iure numerandam, memini Herimanni Cain, morionis vel comoedi (saltem ut suspicatur) qui partem adhuc (mirum in modum) agit candidati Republicanae factionis et summum Americanorum reipublicae…
Author: Nemo Oudeis
De aqua et holeribus
Europaeorum docti homines et artis medicinae periti, post sedulas indagationes trium annorum, nuperrime monuerunt ne cives Europaei fallerentur a mendosis artificibus praeconiorum, qui callide voluissent dictitare aqua bibenda posse siccitatem corporis sanari. Sic igitur nostrae aetatis ingenio refutatus est Isidorus,…
De locutionem q.e. “πότερ’ ἀπίωμες ἢ λαβώμεθα;”
Cum nuper mentionem fecisset Petrus de dolis dulcibusque quae a pueris personatis poscuntur, ad mentem venit carmen illud quod populare vocatur, quod octavo in Deipnosophistarum Athenaeus laudvit cum nexum inter aves et πτωχοτροφία explicaret: καὶ χελιδονίζειν δὲ καλεῖται παρὰ Ῥοδίοις ἀγερμός τις ἄλλος,…
Cum Alvari carmen brumale legissemus, statim in mentem nobis vocata sunt illa Herodoti de crocodilis, qui nihil quattuor menses quam maxime hiemales comederent. Sed Herodotus, tam artis historicae quam historiographorum mendacitatis auctor notissimus, hac in algentium crocodilorum ieiunia litteris tradenda…
De deformatoribus qui museum Smithsoniense hodie claudi coegerunt.
Vasingtoniae hodie turba deformatorum qui se “nonaginta novem centesimas partes” vocant, quo nomine “99%” non plures quam ducenti et stulti et irati homines hac in pompa complectebantur, conata est museum Smithsoniense aeroplanorum et vehiculorum celestum occupare. Aditus ad hoc museum gratis datur…