Anno peracto uno a nocte illa beata qua Europaei in viis cuncti saltabant et Lenam Germanam vitreo microphono Eurovisionis ornaverunt, novum adest spectaculum et nova carmina audienda. Nos igitur discipuli Americani, qui saepe dicimur tam cultu quam historia carere, maximopere…
Author: Nemo Oudeis
De Doctore Quo apud Americanos
Quod maximum gaudium nobis discipulis affert, spectaculum televisificum quam maxime Britannicum, cui titulus Doctor Quis, nunc novam seriem in lucem edere coepit. Quae spectacula nescio quam ob causam discipulis tam litterarum antiquarum quam rerum gestarum, quibuscum amicitiae vinculis coniunctus sum,…
De fide, divitiis, virtute civium
Heri diem Paschalem celebrabant qui credunt Iesum Christum mortuum esse et redivivum iterum cum Maria Mariisve, cum variis discipulis, cum aliisque locutum esse (sed quo ordine, et utrum cum feminis an tantum viris, pendet ex evangelio). Ille multa mira efficisse…
De cruce florente
Dum discipuli omnes toto animo in libellos pensave absolvenda incumbunt et bibliothecam frequentant, alii cives, saltem qui Christianorum fidem profitentur, festos dies variis modis celebrant. Prope palustrem meam diaetam est ecclesia pauperum (ut ex aedificio apparet) Methodistarum, quorum fere tot sunt sectae…
De tartareo vapore iuventutis
Apud Ianum Bodecherum, cuius Satyricon nuper coepi evolvere, hunc locum inter primas paginas inveni: Erant etiam qui importuna mora et nescio quo pestilenti fumorum flumine me paene ad ultimam cogebant indignationem. Eteneim herbae cuiusdam, quae simul cum novo orbe nobis…