De cruce florente

Dum discipuli omnes toto animo in libellos pensave absolvenda incumbunt et bibliothecam frequentant, alii cives, saltem qui Christianorum fidem profitentur, festos dies variis modis celebrant.  Prope palustrem meam diaetam est ecclesia pauperum (ut ex aedificio apparet) Methodistarum, quorum fere tot sunt sectae sententiaeque de qualibet doctrina positae quot greges fidelium, nisi quod nonnumquam intra unius ecclesiae parietes vix possunt omnes de doctrina consentire.  Sed inter omnes Methodistarum sectas nonnulli mores haud illepidi fere semper et ex omnium consensu observantur: quod ad hoc anni tempus pertinet, omnes crucem primo quadragesimae die ante ecclesiam statuant, panno purpureo ornatum:

Die autem paschali, unusquisque fidelis florem secum ad ecclesiam affert, quem ad crucem ornamenti causa affigat:

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *