De duobus generibus amantium…

Quamquam Alhana dixit se numquam nives vidisse, idem dicere nequeo, cum hoc anno nivalis hiems nobis maturius incepta esse videatur. Quibus nivibus hodie coactus sum refugium quodam in thermopolio et frigoris remedium Arabica in sorbillanda potione reperire. Forte mihi contigit…

De digitis nimis Catullianis…

Taedio nuper paene confectum me sentiebam. Semper enim legenda sunt particula Ciceronis, Augustini, auctorum qui probati sunt, locos quos iam legi, e quibus nihil “novi” nuper percipere posse videor, nihil saltem periculosum, nihil quod animam una cum animo excitare potest….

Lumen autumnale

Thersites noster per silvas deambulavit, et Sandra montes visit, et Eduardus suam Tullianam per lutum duxit. Omnes nostri amici Hispani fructus a natura captos delibaverunt; quam beatissimi vivunt! Ego tamen quodam in thermopolio sedeo, ordinatrum intuens et labores absolvens, solus…