Iterum de certamine Eurovisifico

Cum amicis quibusdam, ex Europa profugis, collocutus sum de Eurovisificis carminibus: quae in ordine disposuimus secundum suffragia, quae putamus eis tribuenda esse. Suetorum Heroes: Carmen satis vehementiae habet, Anglice canitur, et, quod maxime momenti habendum videtur, Sueti possunt suffragia exspectare…

Nuper audivimus multa esse inter factiones Europaeas mutata. In Gallia, Le Pen senex demens est a Marina filia paene expulsus ex ea factione, quam ipse condiderat et quam illa nunc (non sine pecunia Russica) moderatur. Nuntiavit nuperrime pater se novum…

De causis et coniunctionibus

Legimus apud Iconoclasten a studiosis Britannis tam numerandi artis quam animorum peritis scriptum esse homines, qui Venerem saepius colant, esse efficaciores et maiora salaria accipere quam eos, qui a Venere se abstineant; Britannos porro praedicare homines et amare et amari…

De elegantia Europæa novissima

Singulis annis Americani summo studio exspectant summum certamen elegantiarum, quod Eurovisio dicitur: nam inde discimus quid sit elegans, quid urbanum, quid in pretio habendum. Anno enim præterito aliquid omnino novum didicimus. At satis de rebus præteritis: nunc vero ad carmina…