Iterum de Avaxaaippia

Rogatur a Beato Helvetico Salodurensi an etiam hodie — cum soleamus simulare mundum omnibus incantamentis esse liberum et in illa Entzauberung (ut Germani dicunt) quoddam solacium nostrae mortalitatis invenire, cum compertum habeamus nos dominos esse naturae rerum neque exstare extra…

De Avaxaavippia

Nec carmina nec fabulae neque ulla monumenta memoriave hominum eius viri nomen servant, qui primus in montibus Avaxaavippiis pedem posuerit, sed satis constat per saecula innumerabilia barbaros, qui Apsaaloucae suo sermone et ab Americanis Coracici appellantur, hostibus minitantibus ibi in…

De Cahocia

Ducentis annis ante adventum Hispanorum cecidit urbs magna, immo eo tempore quam Londinium ipsum maior: et maxima urbs fuit in novo orbe terrarum supra medium Mexicum.  Eius rex, quem historici suspicantur Magnum Solem vocitatum esse, videtur auctoritatem exercuisse per immensum…

De proposito Francisci Hollande

Franciscus Hollande, qui vulgo “Flanby” appellatur, cum discordiam inter Europæos propter debita Græca ortam vidisset, consilium proposuit aliquatenus novum atque, ut paucis fortasse videbitur, audax: nempe ut singulæ reipublicae, quae nummis Europæis utuntur, in unam congregentur confœderationem, cui sit et…