Iterum de Avaxaaippia

Rogatur a Beato Helvetico Salodurensi an etiam hodie — cum soleamus simulare mundum omnibus incantamentis esse liberum et in illa Entzauberung (ut Germani dicunt) quoddam solacium nostrae mortalitatis invenire, cum compertum habeamus nos dominos esse naturae rerum neque exstare extra nostram potestatem aliquid inenarrabile atque indeprehensibile quod possit ex inopinato ac secundum suam inexplicabilem voluntatem debiles nos homines funditus tollere — an adhuc his nostris diebus in montibus illis opinatione barbarorum sacris ars quaedam divinationis exerceatur.

Illi montes e maiore parte tuentur a republica, in voluptatem reservati civium quibuscumque placet per montes vagare; sed rixa nuper orta est inter magistratus Americanos et barbaros: illi enim volunt vias munire per silvas montesque, quo facilius cives aditum habeant ad locos amoenos; hi vero reclamant necesse sibi, ut res suas divinas faciant, per invios ac desertos locos et longe a strepitu humano, a quo divinitas abhorreat, remotos errare. Itaque patet artem divinationem adhuc exerceri.

Et praecipue aegre ferunt Apsaaloucae vias muniendas per Avaxaaippiam quippe quam sanctam, ut Beatus Helveticus recte dixerat, habeant: nec crebra itinera eo faciunt, cum opinentur ibi habitare “Magnos Homines” sive suos daemones spiritusque, quibuscum commericum eo sanctius quam rarius sit habendum.

At, quo liquidius explicem quam sancti a barbaris montes Avaxaaippiani vocitati esse habeantur, volo fabulam enarrare quam olim explicavit Taurus Ferreus, regulus Apsaaloucarum.

Abhinc saecula aliquot, ante Anglorum atque etiam Hispanorum adventum, tunc cum luna luculentior splenderet, et plures stellae in caelo conspicerentur, Apsaaloucae magnum nomen habebant et totam planitiem omnesque colles a Missouriano flumine usque ad Lapidem Aureum regebant, neque ullus Siouanus canis audebat palam intra fines Apsaaloucarum ambulare. Sed felicitatem insecuta est superbia, qua inflatus scelera sibi admisit populus, unde Magnus Spiritus caelos adumbravit sed solem iussit tanto aestu ardere ut amnes siccarentur, ac nives de summis montibus solverentur. Et bisontes et alces et oves montanae et cervi et cuniculi omnes fame sitique sublati sunt, quare et gens Apsaaloucarum esuriebat, et Spiritus Aeris mortem in tuguria ita sufflabat, ut vir quisque fortis videret uxorem et filios mori defectu ciborum, quos pro familia in nullo campo neque in montibus invenire posset. Itaque tota gens Apsaaloucarum corde maesto vexata dolebat et plangebat. Nihilominus Apsaaloucae pergebant bella contra Siouanos gerere, et multa cruenta proelia obibant etiam tunc, cum fame maxima laborarent et omnis praeda venatoribus deficeret.

At maximus medicus [nam sic vocant magos suos barbari, qui inter artem medicam et magicam internoscere nesciant] concilium convocavit ubi regulis congregatis narravit somnium, quo iussus esset a Magno Spiritu regulos ad montes convocare. Quo opus erat pedibus ire etiam regulis: nam omnes equos iam pro cibo consumpserunt. Sed regulis ad montes appropinquantibus femina mirum in modum apparuit candida atque ignota rubentibus barbaris, qui ante Europaeorum adventum nullam candidam feminam umquam viderant. Quae femina nutibus gestibusque hortata est ut reguli propius ad se accederent. Stupentibus feminae candorem regulis, medicus eam adivit: cui illa dixit Magnum Spiritum per se concilium allocuturum esse: bella sempiterna Magno Spiritui displicere; pacem impetrandam a Siouanis; quo facto necesse fore regulo, cui nomen “Ursus Arripiens,” ad se reverti.

Apsaaloucae quamvis superbi erant ac bellicosi, non tamen adeo stulti erant ut caelesti cuidam et miro spiritui palam apparenti non parerent. Itaque cursores nuntios mittebant ad Siouanos, et pax inter illas gentes composita est, quae per annos centum nesciverant pacem. Deinde ad montes et ad feminam redivit Ursus ille Arripiens, regulus regulorum et princeps barbarorum.

Et in montibus feminam invenit Ursus Arripiens candidam atque se exspectantem: quae regulum iussit rupem quaerere rectam altam saxis suspensam, in quam tres sagittas mitteret. Mandata parum intellexit Ursus Arripiens, sed dicto obedientem properavit se praestare, et in montes ambulavit rupem altissimam petitum. Qui paulo profectus, cum crepitum pone se audivit, respexit et feminam vidit in caelum ascendentem atque ad montem summum inter omnes volantem. Eam secutus est regulus barbarorum tam fortis, ut portenta monstraque metuere nesciret. Deinde via non nisi caelestibus nota ad latus altissimi montis devenit, ubi rupem offendit longe imminentem: et arcum de humeris sumpsit sagittasque tres soluta de pharetra sustulit. Prima sagitta in summam rupem infixa haesit; dein altera trans montem volavit; tertia autem in caelum ipsum penetravit, unde fulgores montium tam valles quam culmina illuminabant et planitiem terribilia tonitrua convellebant: et de terra trementi et saxis fulmine diffisis greges bisontium innumerabiles prosiluerunt, qui omnes valles collesque impleverunt.

Et corda barbaris gaudebant, et manus tela corripuerunt, et linguae carnem tandem gustaverunt et preces candidae feminae offerebant. Diu postea dicebant barbari, quotienscumque aliquid magni momenti habendum passuri essent, se imaginem conspicere feminae illius candidae supra montem volantis.

Quibus dictis porro Taurus Ferreus addidit hoc: nullos candidos homines, sive Americanos Europaeorum stirpe natos, umquam a Apsaaloucis, hominibus pacem amantibus, esse caesos, sed ne Siouanos quidem saeviores se praebuisse in Apsaaloucas quam magistratos Americanorum, qui terras Apsaaloucarum Siouanis, etiam bella in Americanos moventibus, dedissent.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *