Mihi puero parentes olim dono dederunt librum, cui titulus Plures versus Latini: a Vergilio usque ad Miltonem, a Helena Waddell versi. Qui etiam hodie venalis est, eadem imagine in tegumento ornatus, sed pretio magnopere aucto, ut fit cum decursu temporis…
Category: Commentarii
Puella numquam a scopo aberrans
Mille sī distat gradibus remōtus, ferreus mīles teneræ puellæ, quæ bene armātast, ratiōne nullā est metuendus cum dioptēr sit novus experītīs apparātus nunc, ope cūius ōmnēs virginēs possint fierī Minervæ armipotentēs. At quid artis est? Ubi prisca virtūs Annulæ Oakley,…
De Iroquiis, locus ex Historiae Canadensis libro quinto sumptus
Cum Iconoclastes de “Irocesianis,” quos suspicor esse Iroquios, mentionem fecerit, non absonum neque absurdum videtur locum festivum, de Greuxii Historiae Canadensis seu Novae-Franciae libris decem sumptum, unde discimus quales fuerint Iroquii, hic apponere: “Iroquius barbarus” a Iacobo Grasset de Saint-Sauveur…
De Priapeo “plena deo”
Nuper, propter scholasticas et umbraticas causas, audivi nonnullas acroases de arte declamatoria, quae mihi discipulo improbo et pessimo est cordi: nec puto me posse dissentire ab eo, quod posuit orator novissimus (professor quidam Italus): fere omnibus litteris Latinis post Ciceronis…
Annotationes de Leopoldo Senghor
Maximas gratias ago Sandrae, quae me monuerit de commentariis tribus qui ad Leopoldum Sédar Senghor pertineant: quorum duo inveniuntur apud Vivarium Novum, tertium apud Melissam (quem dubito an bibliothecarii nostri consequi possint): Miraglia, Luigi. 2002. “Negritudine latina.” In Docere: Rivista…