De altero nomine fortasse non corrigendo

Eodem in libro, ubi “peripathetici” pro “peripatetici” legitur, pace eius typographi qui nomen peripatheticorum ad errata corrigenda religavit, suspicor etiam alium “errorem,” qui error esse dicitur, consulto potius quam casu esse admissum: De artis Apollineæ cultoribus quid dicam? mitto circumforeanos…

De verbo, quod est “undice”

Nuper quodam in carmine vocabulum invisum atque inauditum offendimus: Ad Ioannem Lerium Americanæ Historiæ Scriptorem Ignotas quondam et noſtro procul orbe remotas Gentes, monſtrosa Barbariéque feras Stridentéſque ſonos linguæ, ventréſque nefandos, Humanis ſaturos carnibus, ecce, refers. Credo equidem, Lerœe: Doces…

De cantatrice culinaria

In culīnā citrea māla cultrō dissecās rīdentia—quæ videntur— indecentī Sardonicō hiātū: ōmen id absit! Et cavē virgō decoris perīta nē gerās fulmenta nimis profunda dum canās lætē locuplētiōrum gaudia ficta. Sī tamen sīs ostiolī periclī immemor, nōlī nimis intuērī dulciter…

De nomine fortasse non corrigendo

Saepe in calce libri invenitur index corrigendorum: nec saepe solemus tales indices diligenter inspicere, rarissime autem nosmet rogamus an indici ipsi credamus. Sed hac nocte aliquid offendimus inter “Errata graviora,” quam typographus vult (dixit saltem se velle) ut “sic corrigantur,”…