Ethelreda Hepburn, totius mundi et civis et principissa, fertur potuisse Anglice, Batavice, Gallice, Hispanice, Italice summa cum facundia loqui, omnis generis eloquentiae elegantiaeque esse perita. Numeratur inter undecim tantum homines qui omnibus quattuor praemiis artium, videlicet Academico illo cinematographicae artis,…
Category: Commentarii
Salve, Catta.
Per palūdēs ætheriōsque campōs āliger serpēns volitābat ante; Mūs modo flammās dedit ut salūtet: “Fēlĭs, avē tū.” Nuper supra Regnum Magicum nonnulli novissimum conspexerunt militem Muris copiarum: serpentem alatum et flammeis missilibus armatum. Qui circum novum castellum Bestiae, fidelis Murini…
De Stultitia Muris Explicandi
Nonnumquam in fabulis delineatis et cinematographica arte sic citissime mutatis ut hae pictae imagines per se moveri videantur, fit ut ficticiae personae, ut Mus ille Michael nuncupatus, penicillis armatae possint suum mundum ipsae mutare: quod est specimen et exemplum illius…
De ter falsiloqua rea amatoris caesi
An homicida tibi videtur? In Maricopa comitatu civitatis Arizonae, loco una cum California numerando propter mira et insolita facinora ibi perpetrata, nunc in ius vocatur Iodi Arias, quae amatoris caedis accusatur. Cum custodes publici primum eius amasium Travem Alexandrum invenerunt…
De Muris Vero Lucro
Sortium valōre tyranna fēles sōricem antecellit—id est fatendum; sordidum lucrum sed abest tyrannī pectore mūris. Sī senex sit officiōrum amōris —absit!—oblītus, locuplētior tunc mūs fiat virō magicus docendō quid sit amāre.