De ter falsiloqua rea amatoris caesi

Iodi Arias

An homicida tibi videtur?

In Maricopa comitatu civitatis Arizonae, loco una cum California numerando propter mira et insolita facinora ibi perpetrata, nunc in ius vocatur Iodi Arias, quae amatoris caedis accusatur.

Cum custodes publici primum eius amasium Travem Alexandrum invenerunt mortuum, Arias per mensem integrum negabat se ad aedes Alexandri adfuisse neque eum vidisse eo die quo interfectus esset. Investigatores hanc fabulam dubitantes Ariae monstraverunt imagines photographicas quas ipsa et Alexander de se nudis eodem die (nam indicium diei electronice cum imaginibus servatur) lucis ope descripserunt, deinde alias quibus Travis in balneo pluvio se lavans depictus est, postremum alias quibus cadaver ostenditur cruens; necnon ipsius capillos et palmae vestigia inter cruorem inventa atque ipsius indicia genetica cum cadaveris sanguine reperta; dixerunt nullum posse dubium exstare quin Arias ibi tunc adfuisse, amatorem vidisse et paulo ante mortem. “Pro certo” inquit Arias “habes me esse? Ego enim non adfui” et alias “Travi non nocuissem. Travi non nocuissem. Id non fecissem.”

Id enim exemplum est status coniecturalis, sed haec divisio, tot et tam certis indiciis oblatis, non potuit diu stare.

Fabulam tandem Arias mutavit, deinde iterum mutavit: nunc vero confitetur se occidisse Alexandrum sed sui defendendae causa, qui est status qualitatis.

Alexandri pectus, caput, tergum perfossa sunt septies et vicies; eius iugulum ab aure usque ad aurem pugione rescissum; eius caput manuballistae glande transfossum.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *