De Bento popina Nusquamiensi

In popīnæ aulā sedeō repastus sub rubentibus radiīs lucernæ dum theam bibō calidam hauriōque flōris odōrem. Bento est popina Nusquamiensis, quorum quinque exstare puto inter tria oppida divisas; in illis oppidis ubi duae exstant tabernae, popinae colore distinguuntur, ut Bento…

Ad sorores benigne excipiendas caseum paravi praemollem, qui “Brie” apud Gallos vocatur, in furno coctum cum variis cibis meridionalibus superadditis. Nam hac in regione rustica et nullo urbano sale praedita in usum pridem venit nigrum mellaceum, quod apud Americanos primum…

De arte vitrea

Museum hodie visitavimus perpavrum et vix urbanum, ubi certamen inter artifices celebrabatur qui vitri conflandi caelandique artem exercent. Videbantur hoc in vase esse figurae militum antiquorum caelatae.   Deus accipitrum piscem complectitur.   Vidimus et molendinum vitreum, ubi Dominus Vitreus…