Cum placeat nobis sententias ex rhetoribus excerpere, ut fecit Seneca illa Iucundior et Maior, quas prae stultitia insaniave nemo orator auderet coram in foro dicere, has paucas sumpsimus ex oratione quae anno 1961º habita est a Dwight Eisenhower summo magistratu reipublicae….
Category: Commentarii
De summis honoribus Americanis, sive de Iudaearum mammis et Mahometanis occidendis
Duo novissima praeconia ambientium hac hebdomade in miseros cives iam praeconiis politicis obrutos et taedio mendaciorum confectos immissa sunt. Primum, pro Obama ambit nunc Sarah Silverman: (quae etiam suam habet paginam interretialem: scissorsheldon.com ) “Sheldon, volo aliquid tibi proponere, et…
In Myogirium Iasunarium: Exercitatio Saphhica
In Myogirium Iasunarium, ab Harumafusio cito victum: 日馬富士 Impetū prīmō, quasi sōlis ortū nox repellitur, peditēsve equōrum diffugantur vī, cecidit perinde Kānsaïēnsis. Gratias maximas ago Irisato Iocohamensi, quippe qui hanc pelliculam nobis monstraverit.
Ars Pedifollis: Exercitatio Sapphica
Esse quī negant pedifollis artem nēsciunt quid sit Zephyrum domāre quī pilās ferat feriatque pālōs pelle suillā.
Itineris Imagines
Inter Nusquamiam et Nusquamiam iacet Nusquamia. In Tyrannum Pisces caffeam bibentes, omina fausta et vates muti. Sapiens felis te intuetur. Locus amoenus, ubi placet lexicon legere. Deambulatio vespertina inter equos et anseres et cicadas, naturae…