De summis honoribus Americanis, sive de Iudaearum mammis et Mahometanis occidendis

Duo novissima praeconia ambientium hac hebdomade in miseros cives iam praeconiis politicis obrutos et taedio mendaciorum confectos immissa sunt.

Primum, pro Obama ambit nunc Sarah Silverman:

(quae etiam suam habet paginam interretialem: scissorsheldon.com )

“Sheldon, volo aliquid tibi proponere, et sine iocis loquor: si tu millies millia dollarorum dederis potius Obamae quam Romneio, ego… non tecum coibo, quia non sumus in matrimonio coniuncti et ego proba sum puella, sed veste natatoria induta tibi crisabo usque ad amoris fructum (id est usque ad plenam voluptatem). Scin quot Republicanae factionis divites pecuniam Romneio dent? Omnes. Quot ex illis fruuntur arte tribadica cum Iudaea vestem natatoriam gerente et magnis mammis praedita? Quot, Sheldon? Eris unus ex omnibus ditissimis qui tralaticio more Lesibiaco et usque ad summam voluptatem coiverit cum puella quae comoedias televisificas egerit.”

Ego non pro certo intellego cur propter “Iudaeam magnis mammis praeditam,” quae velit cum divite coire, debeam uni alterive candidato suffragium dare. Sed Iudaearum mammae, ut apparet, apud nos nunc pro argumentis valent.

Deinde, alterum praeconium pro Obama a Samuel Jackson factum est:

Puellae cuiusdam fratri querenti de Romneio, timens ne Republicanus candidatus pauperes opprimat et iura civium tollat (hic sperandum est cives oblitos esse Obamam non solum leges contra iura civium a Frutice antea latas, sicut eam quae “PATRIOT” vocatur, confirmavisse ne exolerent neve libertas a Frutice civibus surrepta nobis redderetur, sed etiam novas leges, sicut eam litteris NDAA insignitam, addidisse—quibus legibus Romneius quoque ex aequo favet), frater respondit omnes homunculos politicos videri consimilies. Qua de causa Samuel Jackson ex nihilo apparet, qui fratris sententiam refellat hoc primo argumento: “Obama milites electos misit ad bin Laden [ut eum occiderent].” Haec enim est ars logica apud nostrates: si quis coeperit dubitare an praeses multum revera sollicitetur de iuribus civium promovendis et de aequitate inter pauperes et divites fovenda, interpellatus ille monendus est de Osama bin Laden occiso—nonne enim gaudes hostem esse trucidatum?

Malo ego hoc praeconium:

in quo Obama et Romneius semper eadem laudant, eadem improbant etiam iisdem verbis. Quod nolo viva voce confiteri mihi risum movisse, ne Samuel Jackson subito e tenuibus auris mihi appareat. Suspicor autem hanc pelliculam factam esse pro alio quodam candidato factionis Republicanae contra Romneium antea certanti, qui non iam ambiat ad summum magistratum petendum sed cuius praeconia sicut sanguisugae vel revivificatae larvae adhuc per YouTube vagentur immortalia (aut potius immortua). Nam talibus larvis submonemur de rebus antea dictis factisque, quarum hodie sperant candidati nos oblitum iri.

Velim scire an res melius sese habeant apud Europaeos, ubi doctae et eruditae (ut Angelissima artis physicae docta) promoveantur ad officia publica absolvenda (nisi apud Italos, quippe qui ipsi suos magistratus non iam eligant suffragiis ferendis, neve apud Hispanos, quorum politici etiam nostris stultiores esse videantur). Suspicor neminem eorum magistratuum ad honores pervenisse aut propter Iudaearum mammas aut propter Mahometanos occisos. Sed haec sunt quae maximi momenti sunt nostris in praeconiis politicis.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *