Soroban sive abacum cum electronico ordinatro addito inveni inter res diu neglectas; et multum gavisus sum propter abacum inventum, quippe cuius ope forsitan celerius faciliusque discipulorum probationes probatiunculasque corrigere possim. Usque tamen per multos annos pila electronica inerat, quae cum…

De Georgio McGovern

Mortuus est Georgius McGovern, pacis fautor et candidatus qui anno 1972º summum magistratum petivit et quam plurimis suffragiis victus est a Richardo Nixon scelerato homine et cruore Vietnamensium commaculato. De fine in illud bellum imponendo McGovern ipse coram Senatu anno…

De novissimis politicorum mendaciis

Progressus temporis secum affert progressum stultitiae quae est huius anni praeconiorum politicorum insigne. Nam hae pelliculae per YouTube divulgatae hoc maxime quaerunt: ut civium memoria deleatur et succidanea mendacia pro rebus memoria dignis substituantur. Obama enim maximam iram moveret, si…

De tabulis Eisenhowerianis

Dwight David Eisenhower, praeses nostrae reipublicae tricesimus quartus et inter quinque tantum imperatores quinque stellis ornatos numerandus, qui altero totius mundi bello pacem in Europaeos imposuit et Germanos pacatos subiectosque ante rexerat quam creatus est primus imperator Consociationis ex Pacto…