De novissimis politicorum mendaciis

Progressus temporis secum affert progressum stultitiae quae est huius anni praeconiorum politicorum insigne. Nam hae pelliculae per YouTube divulgatae hoc maxime quaerunt: ut civium memoria deleatur et succidanea mendacia pro rebus memoria dignis substituantur.

Obama enim maximam iram moveret, si quis civis Americanus posset recordari quae Obama ipse fecerit et quae ante Obamam facta sint.

Hoc praeconium formam habet praeambuli, quo res enumerantur eiusdem generis tres, quae quartae rei illis dissimlis opponuntur, unde discrimen oriatur quod argumentum tam praebeat quam probet. Tres igitur argentarii et negotiatores nomine appellantur, omnes viri fraudulenti et scelerati Viae Muralis qui malis suis dolis salutem confidentiamque debilitaverunt reipublicae: quibus opponitur Magna Avis persona Viae Sesameae, seriei televisificae publicae in usum et ad institutionem puerorum dicatae, cui Romneius in disceptatione notissime negavit se velle pergere pecuniam e fisco publico sumptam dare. Prima igitur fronte videtur hoc praeconium dicere Obamam curare fraudem in cives rempublicamque actam iusta legum vi opprimendam, Romneium vero in commune bonum damnum acturum dum argentarii solitam insolentiam perpetrent. Sed qui sunt hi primi tres scelesti?

Kennethus Lee “Ken” Lay
praefectus Enron societati negotiatorum, quae anno 2002º decoxit; septimo die mensis Julii, anno 2004º, accusatus est fraudis; anno 2006º damnatus mortuus est defectu cordis.
Leonardus Dionysius Kozlowski
praefectus Tyco societati negotiatorum; anno 2005º fraudis et peculationis damnatus est.
Bernardus Laurentius “Bernie” Madoff
delatus a suis filiis decimo die mensis Decembris, anno 2008º; proximo die comprehensus a Reipbulicae Agentibus in Rebus (FBI); duodecimo die mensis Martii, anno 2009º ipse sua libera voluntate confessus est suas fraudes.

Obama tamen electus est praeses quarto die mensis Novembris anno 2008º, deinde rite creatus est praeses vicesimo die mensis Ianuarii, anno 2009º. Kennethus autem Lay et Dionysius Kozlowski damnati erant Frutice (sive Georgio Bush) imperante, antequam Obama etiam nomen suum dedit ut candidatus fieret ad summum magistratum petendum; Bernardus Madoff delatus et comprehensus est Frutice imperante et confessus est Obama imperante. Nullo igitur modo potest Obama iuste haberi laudandus propter hos sceleratos populi Americani hostes in ius tractos et damnatos—quarum causarum gloria Frutici, si ulli summo magistratui, est tribuenda.

Nec, si attente praeconium audiveris, invenies Obamam se laudasse ob hanc causam. Sed non potuit invenire tres alios divites in ius a se vocatos, qua de causa necesse fuit gloriam Fruticis sibi furari. Immo qui de Neoeboracensium negotiatoribus Viae Muralis et eorum sceleribus adhuc curant aut recordari possunt hoc iam probe sciunt et plangunt: quod Obama semper se mollem praebebat in divites sceleratos. In exemplum potest afferri Iohannes Corzine, quippe qui fraude et malo dolo maximum damnum in multos cives fecerit sed adhuc liber sub divo ambulet sine iustitiae timore.

Immo, si volueris eos enumerare quos Obama in ius vocavit, non inter peiores argentarios et negotiatores et divites sunt exempla quaerenda, sed potius inter delatores regiminis ipsius: nam Obama imperante plures damnati sunt qui in lucem ediderunt regiminis Americani crimina quam ullo altero praeside—immo ille accusavit plures delatores regiminis quam omnes alii nostrae reipublicae magistratus una et simul congesti. Si quis voluerit huius iustitiae exemplum, inveniet in Bradleio Manning, qui multa alia documenta et scelera a nostratibus ad Babyloniam militantibus facta divulgavit. Is anno 2010º comprehensus nullum ius videbit actum ante annum 2013,º post suffragia a civibus lata et post tres annos in carcere tritos.

At fortasse nimis facile intelligi potest cur Obama maluerit mentionem facere de tribus scelestis hominibus a Fruticis causarum actoribus fraudis accusatis quam de ullis a se accusatis reipublicae deferendae.

Romneius quoque stultum novum praeconium in lucem edidit:

Summatim tota pellicula potest hoc uno argumento exprimi: Romneium effecturum ut centiens viciens centena milia (12,000,000) nova munera fiant quibus cives Americani fungantur et quaestum mereant. Quod nonnullis fortasse mirum videtur, alios tamen qui de rebus oeconomicis curam dant omnino perterret hic infaustus numerus 12,000,000. Praeses enim, quicumque electus erit, per quattuor annos rempublicam moderabitur, et singulis annis nostra respublica triciens centenis millenis (3,000,000) hominibus natis iam diu augebatur, unde consequitur ut intra quattuor annos centiens viciens centena milia (12,000,000) novorum erunt civium qui ad aetatem pervenerint qua muneribus fungantur. Numerus igitur munerum quae Romneius dixit se velle civibus parari se regnante idem est ac numerus civium qui adoleverint eodem regnante: nihil igitur discriminis exstabit inter id quod natura duce fiet et id quod Romneianis consiliis efficiatur si illa valeant. Nihil igitur promittit. Nihil faciet, nisi quod natura ipsa iam paravit.

Parum tamen de numeris arteque mathematica demographicaque veritate interest vulgi, quod rabide factioni favet aut rubrae aut caeruleae.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *