De tabulis Eisenhowerianis

Dwight David Eisenhower, praeses nostrae reipublicae tricesimus quartus et inter quinque tantum imperatores quinque stellis ornatos numerandus, qui altero totius mundi bello pacem in Europaeos imposuit et Germanos pacatos subiectosque ante rexerat quam creatus est primus imperator Consociationis ex Pacto Atlantico Septentrionali, erat vir me multo negotiosior, sed nihilominus efficax et plurimarum rerum capax, quod iuvat meminisse quandocumque rebus academicis obrutum me invenio. Ille enim fertur dixisse,

Res gravis raro instat, et res instans raro est habenda gravis.

Ex hoc adagio orta est ratio temporis efficaciter distribuendi quae dicitur tabula Eisenhoweriana. Nam inter has duas qualitates, quae sunt gravitas et praesentia, possumus quattuor invenire coniunctiones:

  1. Res hodie aut cras absolvendas, ut quae sint graves et statim urgeant,
  2. Res differendas, ut quae sint magni momenti sed haud praesentes,
  3. Res aliis hominibus delegandas, ut quae sint leviores sed instent,
  4. Nugas vitandas, ut quae tempus nobis terant si illis occupemur.

Eisenhower ipse aurea aetate dicitur chartam duobus lineis ad perpendiculum directis in partes divisisse quattuor, in quas partes ille disponebat quae essent cito absolvenda aut in aliud tempus differenda aut aliis deleganda aut sibi vitanda, quo celerius inveniret quae et quando et quibus modis essent facienda. Porro FranklinCovey societas Mormonensium quae res ad negotia efficacius agenda venditat (nam qui ad Mormonensium sectam adhaerent magni momenti faciunt efficacitatem) hanc Tabulam Eisenhowerianam divulgare coepit, unde inter plurimos negotiatores et negotiosos homines haec consuetudo in usum venit.

Eisenhoweriana Tabula explicata

Haec ratio nuper in mentem mihi occurrit, cum animadvertissem novam societatem negotiatorum coepisse chartas ad hunc usum paratas necnon programma ordinatrale huiusmodi vendere, et gratis licere eorum pagina interretiali eisenhower.me uti ad res agendas ordinandas. Volui ego has chartas emere quibus res meas cotidianas sic disponerem ut uno conspectu scirem quomodo esset mihi per diem progrediendum, sed illa societas videtur e pacatis Germanis constare qui non veris dollaris utuntur (ut Eisenhower ipse usus est) sed commenticiis quibusdam frustulis papyri qui Europaeis pro nummis esse feruntur. Itaque, cum difficilius esset mihi eas emere quam ipsi facere, tabulas paravi non Anglice scriptas (sicut Germani, ὡς πρέπει τοῖς τοῦ Εἰσεναύερος αἰχμαλώτοις, eas vendunt), sed Latine, quas spero fore aliis hominibus usui.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *