Inter alia quae scripsit Plinius de gente Hyperborea quarto in Naturalis Historiae libro, offendi hunc mirandum morem moriendi: mors non nisi satietate vitae epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare salienti<b>u<s>1; hoc genus sepulturae beatissimum. Qui aliquatenus submonuit de…
Category: Commentarii
De Europaeis argentariis et aleatoribus barbaris
Cum multi his diebus videntur spem aliquatenus dimittere propter fidem argentariorum, quippe quibus quasi in ludo negotiatorio puncta de fidei mensuris cotidie subtrahantur, non nimis a spei scopo aberrabimus si exemplum contrarium, quo aucta fides iis tribuitur qui diligentiores se praestare…
Quidni potius “Lingua (sive Vox, Oratio, Facultas) Latīna est gaudiō?” Nec “saturae” scribet nec “liber” ullus Romanus: nam Latine scripserunt Romani res casu accusativo dictas. “In tōtā sententiā?” Gellius potius scripsit “quidquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia… id…
De quattuor generibus sanguinis
Integri vitae et sceleribus puro sunt semper praemia: inter quae numeratur hoc, quod licet λειτουργίαν facere sanguinis effundendi non hostium proeliis et bello (quod sceleribus vix satis purum esse saepe dicitur), sed sui pro suis civibus medica manu et acu siphoneque, quibus…
Quintilianus de utilitate
Apud Quintilianum, in tertio Institutionis Oratoriae ubi loquebatur de deliberativis orationibus, haec verba legimus: Deliberativas quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas. Ac si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus dignitate maxime contineri putat. Nec…