Poetae antiqui saepe delectabantur rebus quasi subtiliter mutandis et quasi sic invertendis, ut quae solita et trita fuissent quadam novatione accepta potius miranda viderentur et ingeniosa: et hoc praecipue in litteris quae litteras ipsas tractabant. Sic de Othryadis epigrammate—quod in…
Category: Commentarii
De Britannorum theobromate tyrannico
Novum coepi macellum frequentare in proximo oppidulo, cuius magnitudo, quamvis non veris urbibus comparanda, nihilominus satis est ut in eius macellis cibi praebeantur multo magis “diversi” (ut aiunt) et “ethnici” quam quos soleam prope gurgustiolum meum emere: nam venditant etiam…
De duobus theatris morionum plenis
Numquam videor mihi satis intellegere omnes modos quibus Europaei ab Americanis discrepent, quamquam satis constat uterque orbis terrarum decoquere propter communem et consimiliem moderatorum stultitiam. Sed, ut ad differentiam revertar, Europaei mirum in modum nobis videntur liberrime se gerere, cum…
De Obama, Pepsi, diurnariis.
Nam Britanni nihil curant utrum nebulo quidam Coloniarum maluerit Pepsi an Cocam-Colam bibere.
De amasia anthropophagi
Ut muscae post stragem, aut inferorum legiones post diabolum in proelium equitantem, sic in Miamensium dolorem nunc descendit loquax pestilentia advocatorum: nam, cum causidici famam et machinas photographicas sic depravatis animi sensibus percipiant ut pistrices in mari cruorem olfaciant, haud…