In Museo Nautarum (2)

Inter dilectissimos modos quibus tempus a nautis teritur, praeter mores scortandi et bibendi et pecuniam aleis perdendi, numeratur etiam navium exempla sive proplasmata facienda, et qui vult aut nomen sibi quarere aut maiorem vitae partem deterere (quae plerumque eaedem sunt…

In Museo Nautarum (1)

Museum visitavi nautarum et navium, cuius bibliotheca multos continet libros sexto decimo saeculo et septimo decimo saeculo scriptos de novo orbe terrarum et eius alatis serpentibus.  At placuit non solum libros inspicere sed etiam res minus chartaceas: Admirantus Admirabilis  Navis…

De miris Insulae Paschalis moais

Puerum numquam me taedebat legere de Moais sive ingentibus statuis quae in Insula Paschali, quam aborigines Rapa Nui vocitant, ubique reperiuntur.  Nam inest aliquid simplicitatis quod magnopere animam meam nimis simplicem allicit in his monumentis aetate peresis, admodum planis et acutis, quorum…

De apibus et hominibus, auctores duo

Auctor declamationum Maiorum, quae quondam erant a quibusdam Quintiliano false ascriptae, non primus fuit qui de apibus et pauperibus divitibusque scriberet.  Immo apud Platonem apes reperimur cum divitibus pauperibusque coniunctas: ut hoc in colloquio inter Socratem et Adimantum efficto: «τόδε δὲ…

De rustica declamatione

Quamquam in manu iustitiae, quo nomine cuncta aequitas et omne discrimen inter bona et mala complectuntur, est totus mundus, lex vero scripta et ius civilis sic tantummodo possunt ad unam civitatem pertinere ut voluntati unius legis latoris in una urbe nati…