De miris Insulae Paschalis moais

pictura

Puerum numquam me taedebat legere de Moais sive ingentibus statuis quae in Insula Paschali, quam aborigines Rapa Nui vocitant, ubique reperiuntur.  Nam inest aliquid simplicitatis quod magnopere animam meam nimis simplicem allicit in his monumentis aetate peresis, admodum planis et acutis, quorum omnium nihil nisi caput conspici potest, unde acies oculorum a mari aversa tribuum agrorum per saecula lustrabat et filios suos tunc monebat, longinquos (ut mente effinxi puer) adhuc monent nos omnes in media aeternitate versari.  Sed nuper homines artis fodiendi periti et palis batillisque armati didicerunt has statuas non solum esse capitibus praeditas sed totis corporibus sub terra sepultis.  Quam ingentia revera sint haec monumenta, si tota statua exposita sit, vix potest animo comprehendi sine testimonio photographice, ut aiunt, descripto:

Eidolon Paschale

Porro sunt in his statuis sub telluris tegmine diu servatis imagines et figurae incisae et sculptae:

NewImage

Iam antea sat mira videbantur monumenta huius insulae aenigmatorum plenae, sed nunc quasi novum caput in abstruso hoc libro aperitur, unde puer adhuc nimis puerilis non possum oculos avertere neque ab imaginibus nulla imaginationis facultate antea conceptis.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *