Medus in sacculo suo multos habet nummos. Quod Medus plus vult pecuniae captare, nummis suis cauponam emit ubi vinum venditet. Dein vero animadvertit fere omnes suos ganeones, ut qui temulenti sine quaestu nihil faciant nisi vinum bibant, non esse solvendo….
Category: Commentarii
Cor Delatorium
Gratiae Alfonso Romero sunt agendae, quippe qui per Twitter hanc imaginem sit nobiscum partitus.
De Iacobo Bond et Thoma Moro
Inter speculatores ficticios, quibus non solum datur sed etiam mandatur illud vitae genus quod non solum speciosa quadam elegantia sed etiam contra omnem hodiernam cultus, legum, humanitatis prudentiam potius caede, incastitate, periculo nititur, itaque, ut quod in virilem sed elegantem…
De Sancto Chema verissima relatio imaginibus illustrata
Antiquitus traditus est abavorum mos, quo pueri ad pantopolia et fora mercatoria et quasi templa Mammonis ducantur ubi in Sancti Nicolai gremium imponantur quo exactius veriora et penitiora eorum praecordia—id est cupiditas donorum—quasi ad obrussam exigantur. Hoc enim quaestio quotannis…
De novo quodam libro stulto
Modo sordidas et avaras meas manus in librum inieci Enricae Sciarrinonis, cui index “Cato Censorius et Initia Prosae Orationis Latinae,” cuius primum et ultimum capitula possunt per rete universale legi. Qui liber paene nulla in parte ad orationem solutam spectat,…