De Tyrtaeo et Homero

Tyrtaeus, in fragmento secundum numerandi rationem ab West adhibitam undecimo, militum salutem una cum belli gloria sic coniunxit: οἳ μὲν γὰρ τολμῶσι παρ’ ἀλλήλοισι μένοντες ἔς τ’ αὐτοσχεδίην καὶ προμάχους ἰέναι, παυρότεροι θνήσκουσι, σαοῦσι δὲ λαὸν ὀπίσσω· τρεσσάντων δ’ ἀνδρῶν…

De novi anni malis avibus

Et in peius statim vertitur annus novus: nam Gabriella Giffords Democratica senatrix Arizonensis modo nunc est a sclopetario oppugnata Tusconiae ubi civibus consulebat. Tres eius adiutores et quinque vel sex alii cives, inter quos puer numeratur, feruntur esse vulnerati, quorum…

De senatoribus inauguratis

Novo anno incepto populares legati legibus ferendis inaugurati sunt, plus minusve. Nam duae res notandae in senatu nuper actae sunt: primum, senatores deiurio solemni secundum patrum mores vincti sunt; deinde, factio Republicana theam bibentibus cita constituit ut prima instituta rei publicae…