De pellicula Rubra

Cum Pastrix mentionem fecisset de vestium ostentatrice quae tam forma quam munditiis urbanitateque nomen mereret Primae Gallarum Dominae, necnon cum ego quodam in colloquio eodem nomine “ostentatricis” usus essem, in mentem pellicula nuper venit pulcherrima, cui titulus “Ruber” est datus…

In itinere

Nisi fallor, aeroplanum insolitae speciei quod in huius imaginis parte sinistra conspici potest  est eius generis quod “Antonov AN-225” vocatur. Iter mihi longum, breve tempus.  At me exspectant boni amici, ego exspecto dies laetos.  Eundumst.  

De rana et principissa

Haec imago debet omnes mares in spem inducere pulchrae uxoris inveniendae: nam, si etiam Nicolaus ille brevissimus potuit Carlam in matrimonium feliciter ducere, quisnam in dubium vocare potest quin ipse quoque quondam quandam bonam bellamque ducat? Fortasse etiam uxoribus est…