De rana et principissa

Haec imago debet omnes mares in spem inducere pulchrae uxoris inveniendae: nam, si etiam Nicolaus ille brevissimus potuit Carlam in matrimonium feliciter ducere, quisnam in dubium vocare potest quin ipse quoque quondam quandam bonam bellamque ducat?

Fortasse etiam uxoribus est sperandum: nam, si etiam Nicolaum illum potuit Carla adeo domare ut lepide atque urbane se salutare didicerit, quisnam dubitat quin omnes mares possint molliri ac poliri?

At quae avis in Chantalis Biyae capite nidificavit?  An rutilus ibi consedit echinus?  An fortasse eius tonsor idem est qui Geert Wilders curat?

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *