In itinere

Nisi fallor, aeroplanum insolitae speciei quod in huius imaginis parte sinistra conspici potest  est eius generis quod “Antonov AN-225” vocatur. Iter mihi longum, breve tempus.  At me exspectant boni amici, ego exspecto dies laetos.  Eundumst.  

De rana et principissa

Haec imago debet omnes mares in spem inducere pulchrae uxoris inveniendae: nam, si etiam Nicolaus ille brevissimus potuit Carlam in matrimonium feliciter ducere, quisnam in dubium vocare potest quin ipse quoque quondam quandam bonam bellamque ducat? Fortasse etiam uxoribus est…