Hodie referuntur milites Americanos sacra anniversaria celebrare propter foedus cum militibus Iaponicis abhinc annos quinquagintos ictum, ad quam rem in Iaponum animos vocandam libellus pictographicus est ab exercitu nostro per rete universale in lucem editus. Hoc in libello, quoad intellegere…
Category: Commentarii
De pellicula Rubra
Cum Pastrix mentionem fecisset de vestium ostentatrice quae tam forma quam munditiis urbanitateque nomen mereret Primae Gallarum Dominae, necnon cum ego quodam in colloquio eodem nomine “ostentatricis” usus essem, in mentem pellicula nuper venit pulcherrima, cui titulus “Ruber” est datus…
In itinere
Nisi fallor, aeroplanum insolitae speciei quod in huius imaginis parte sinistra conspici potest est eius generis quod “Antonov AN-225” vocatur. Iter mihi longum, breve tempus. At me exspectant boni amici, ego exspecto dies laetos. Eundumst.
De versu Catulliano in pavimento reperto.
Puellae huius studiorum universitatis otio non carent, quo carbone rudi putrique creta scribant carmina. Laudandae autem sunt, quod emendate scripserunt.
De rana et principissa
Haec imago debet omnes mares in spem inducere pulchrae uxoris inveniendae: nam, si etiam Nicolaus ille brevissimus potuit Carlam in matrimonium feliciter ducere, quisnam in dubium vocare potest quin ipse quoque quondam quandam bonam bellamque ducat? Fortasse etiam uxoribus est…