De Clodio Albino imperatore Horatiano

Nonnumquam apud historicos possumus locos invenire quos suspicamur potius e poetis quam e commentariis, annalibus, historiis antecedentibus esse tractos, nec pauci sunt tales loci in Historia illa Augusta, de cuius scriptoribus et aetate et intentione multum ambigitur inter litterarum peritissimos.  Ego…

Cur pluat.

Dum in taberna plerumque bona conarer cena frui, ad proximam mensam sedebant pater, mater, monstrum quod se uno in loco contineri nequivit ac frusta ciborum ubique spargebat: familia nimis Americana.  Tandem, post dimidiam partem cenae solum deiectam, puerulo identidem (puerulorum more) roganti curnam foris plueret…

De Solstitiis Brevioribus

Hodie placuit vespere septem octove millia passum vagari dum sol lentissime occidit; quis enim tempore ad errandum caret die solstitiali, quippe qui omnibus aliis diebus sit longior? Apud antiquos tamen, homines semper aliqua ex parte perversos, saepe invenimus longissimum diem…