De Solstitiis Brevioribus

Hodie placuit vespere septem octove millia passum vagari dum sol lentissime occidit; quis enim tempore ad errandum caret die solstitiali, quippe qui omnibus aliis diebus sit longior? Apud antiquos tamen, homines semper aliqua ex parte perversos, saepe invenimus longissimum diem poni pro brevi spatio temporis. De quibusdam bestiolis Arpinas haec primo in Tusculanarum Disputationum libro rettulit:

Apud Hypanim fluvium, qui ab Europae parte in Pontum influit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci, quae unum diem vivant. Ex his igitur hora viii quae mortua est, provecta aetate mortua est; quae vero occidente sole, decrepita, eo magis, si etiam solstitiali die. Confer nostram longissimam aetatem cum aeternitate: in eadem propemodum brevitate qua illae bestiolae reperiemur.

At Plauti Calidorus amans de spe deiectus haec dixit de semet ipso:

Quasi solstitialis herba paulisper fui:
repente exortus sum, repentino occidi.

2 Comments

  1. De morte quotidiana plura passimque apud Senecam sed acrius instantiusque in epistola prima quae primo libro continetur epistolarum ad Lucilium:

    "Quem mihi dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, Q V I I N T E L L E G A T S E C O T I D I E M O R I ? In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus: magna pars eius iam praeterit; quidquid aetatis retro est mors tenet. &c."

    Ei mihi qui abhinc multum (nescio qua ex causa) magis magisque desuesco cum cane per montes flumina ualles syluas colles quæ omnia de fenestra manu tangere possum spatiari. Cura autem tu ne noctibus nobis defficias uel omnino euanescas sicuti bestiolae quas reffers! Vale.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *