Hodie Norfolkiae, urbe in Virginia civitate sita, nuntiatum est navis mercatoriae et Americanae magistrum, civem Americanum, prope Somaliam a piratis esse captum. Id quod ducentis iam annis nobis non accidit. Navis Danica, c.n. Maersk Alabama, Americano sub vexillo necnon ab…
De nivibus
Etiamsi flores nolunt credere hiemem revenisse, nihilominus revenit. Iterum ningit, etiam mense Aprili! Quam iniustum nobis se praebet caelum atque inconstans: nam Solis die, ut propter diei nomen decuit, sol spledebat et radiis tam terram quam hominum animas calefaciebat et…
De bona nota accepta
Libellis academicis mihi scribendis iterum obrutus nimis diu nihil hac in pagina scripsi. Sed nuntium bonum accepi una cum libello iam scripto ac lecto: quem bona nota signatum est redditum nec sine verbis blandis, ut in imagine apposita potest conspici….
De floribus, pedibus, mulis, tyrannis luxuriosis
Ecce gratum et optatum Ver reducit gaudia! Ansgarius Legionensis abhinc dies tres nos monuit de Veris adventu. Hodie tamen mane Lexintoniam advenerunt veris prima indicia certa, cum arbores quae Magnoliae vocantur florescere coeperunt. Nec possum, pro dolor, flores praetereundos diu…
De quiete recreationeque, ac de reditu ad officia facto
Ioannis Iovianus Pontanus in De Sermone libro primo haec de “hominis cupiditatem quietis ac recreationis” scripsit: Principio, quod hominum vita tum corporis tum animi laborum plena est ac molestiarum, iccirco post labores cessatio quaeritur, in qua recreetur animus, atque inter…