Apud Ferdinandum Cortesium, cuius epistolas de Americanis subigendis haud sine studio conscriptas in sermonem Latinum vertit Johannes de Revelles (seu vulgo Juan Rebelles?), quendam locum lectu dignissimum reperiri, ubi de labiis pertundendis iam locutus est: Foedius me vidisse recordor nunquam….
Iterum de unionibus
Ecce, Sandra illa doctissima atque eruditissima de unionibus litterisque gammis disseruit, et quaedam aenigmata dissoluit. Quod bene scio uno saltem mendo non caruisse, quod Sandra dixit me Latine scribere, Anglice cogitare. Verius tamen possum meam rationem scribendi enarrare: Latine scribo,…
Nova Candidata?
In actis publicis et praesertim televisificis interretialibusque relatum est Paridis Hilton faciem, quam non diu abhinc omnes sperabamus abituram fuisse, a Iohanne McCain in praeconio nuper usam esse, ut tacita imaginum collatione Barca Obama esse vacuus inanisque subintellegeretur necnon candidatus…
Vir bonus dicendi peritus
Dictum Catonis, quod a Quintiliano duodecimo in Institutionis Oratoriae libro nobis est relatum, omnibus ab bonis bene notum est. Orator enim ab eo finitur: Vir bonus dicendi peritus. Petrus tamen Ramus Brutinis in Quaestionibus eius oratorem pervertit ita: Orator nobis…
Aegeoscolios
Cum Iovitae Rapicii de Numero Oratorio libros quinque perlustrare iterum coepissem, insolitum et, ut apparet, ab omnibus inusitatum inveni vocabulum: aegeoscolion enim illum pedem quinque syllaborum appellat qui Diomedes grammaticus, quem putabam esse omnium pedum huius amplitudinis apud Rapicium relatorum…