Quid ex historia discere debeamus.

Cortesius dux callidus, cum Montezumam seu “dominum Muteezumam” primum conveniret, fortuna felicissima usus est, nam rex ille Mexicanus putabat Cortesium venisse eos subiectum (quod verum fuit) ut dominum quendam utrique genti antiquissimis temporibus communem, sed ab Aztecis seu Mexicanis reiectum, ulciscatur (quod nihil praeter fabulam fuisse videtur). Historiam enim populi Mexicani enarravit Montezuma, qui potius suo historiae studio superstitioneque quam Hispanorum vi victus esse videtur.

Verba domini Muteezuma Cortesio prolata:

Diu est quo ex maiorum nostrorum annalibus et scripturis compertum habemus, quod ipse et omnes qui in hac provincia degimus hinc oriundi non sumus, sed alienigenae, qui ex remotis orbis provinciis huc advenimus. Scimusque nos magno quodam domino duce, cui subiecti eramus, ad hanc provinciam pervenisse, qui nobis relictis patriam revisit, et multo post tempore ad nos rediit. Invenitque nos omnes incolas huius provinciae in uxores duxisse, colonias habitandas suscepisse, et liberos praeterea procreasse. Qui enitebatur nos hac provincia abducere; illud recusavimus, nec eundem in dominum ulterius et ducem recipere voluimus, et ipse dominus discessit, et hactenus certe credidmus, quod illius successores venturi essent ad subigendas has provincias et nos tamquam proprios et veros subditos suos. Et considerantes locum unde vos venisse dicitis, et ea quae praedicatis de magno et potenti domino et rege, qui vos huc destinavit, vere credimus, quod ille sit noster verus dominus, et eo maxime, quia dicitis, quod diu nos haec loca habitasse cognovit.

Ideo vobis proponite, nos vobis omnino parituros et vos in †Dominum† illius vice et nomine, quem vos huc misisse adseritis, suscepturos, et in hoc vobis non deerimus, nec fraudem committemus, et universae provinciae, quae meae subiacet dicioni ad libitum imperare potestis, quoniam omnes iussa capessent, et potestis omnibus quae possidemus pro voluntate uti. Estis enim in propria provincia et domo: animo laeto estote et quieti vos date.

Scio enim vos labores varios passos, tam itinere quam assiduis bellis, quae hactenus vobis se obtulere. Non me latet profecto quae ex Punnachanaca hucusque vobis evenere, nec dubito quin incolae ex Churultecal et Cemporal vobis de me maledixerint. Obsecro vos ne ultra ea, quae experientia et propriis oculis videbitis, credatis, praesertim ab hostibus meis dicta, ex quibus aliqui mihi subiiciebantur et, adventu vestro, a me defecere et, ut a vobis favorem captent, illa proferunt. Scio equidem quod ipsi vobis adseruerant quod domos aureis parietibus et aureum solium possidebam, et mea omnia supellectilia erant aurea, et pari formiter eram Deus, et me deum fingebam, et alia multa huiusmodi. Domos iam cernitis ipsimet esse ex saxis, calce, et terra.

Et his dictis vestes extulit corpus ostentans, et ait:

Nonne me videtis ex carne et ossibus compactum, mortalem et palpabilem? Videtis eos iam mentitos. Habeo equidem aliqua suppellectilia, quae maiores mei mihi reliquerunt; omnia quae habebo vestra sint, et de his ad libitum disponite. Procedam ad alias domos ubi habitare soleo. Curabo vobis provisum iri omnibus in rebus vobis et sociis vestris convenientibus, et nulla adducamini maestitia. Immo laetamini, quia estis in vestra patria et domo.

Cortesius scilicet gaudebat quod regem debilis animi invenerat, atque ansam cepit:

Ego paucis respondi, et maxime tetigi ea, quae ad rem pertinere putavi, et potissimum ut in animum eorum infundere, quod Maiestas Vestra illa [id est rex Hispanorum, ad quem Cortesius omnes has epistulas scripsit] vere esset, quem venturum arbitrabant, et his peractis discessit.

Omnino aliter evenire potuit hic congressus, nam quid dixisset Romanus quidam in loco Azteci? Nihil scilicet lingua, sed tantum gladio. Impedire saltem Hispanos conatus esset. Ex quo hoc est discendum: si putas successores cuiusdam domini antiquitus repulsi esse ad tuum regnum subiciendum venturos, nullius eorum antesignani parceas vitae.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *