Diu mihi saltem non videbantur factiones nostrae quae de republica regenda certare solent inter se differre, nam neutra reapse voluit quidquam momenti mutare. Ut exemplum turpe et foedum afferam, et Republicani et Democratici voluerunt bellum in Iraqiam gerere cum Frutex…
Inter flores muginor et apricor…
Cum parentibus nunc versor aetate provectis, nam aestate possum eos adiuvare multis cum rebus domesticis et quae ad hortum pertinent. Pater enim vix potest videre ambulareve, sed matri placet locum amoenum habere ubi possit hortensia spectare et panem in anseres…
Agricolae, Petroleum, et Senatores
Nuper relatum est Fruticem nostrum praesidem legem agrariam vetuisse, dicentem agricolas inuste nimis lucri fuisse facturos si lata esset. De hoc autem est mirandum, nam ad factionem quae Republicana vocatur ille pertinet, cui favent vel maxime rustici, ac Frutex fere…
Μῆνιν ἄειδε, θεά
Etsi insulsum et inurbanum est facere, vix queo quin exsultem meque iactem: nam dimidam partem Homeri Iliadis iam perlegi, seu unum totum tomum Oxoniensem. Numquam enim antea tantam molem versuum Graecorum legi, quo confecto gaudeo. Mox ad alteram partem me…
De Lingua Latina Discenda
Nuperrime, ut fere omnes amici epistolis electronicis me certoriem fecerunt, Harrius Mound scripsit commentariolum de lingua Latina discenda, quod potest legi non solum Anglice sed etiam Latine in ephemeride praestantissima, c.n. New York Times: http://www.nytimes.com/2007/12/03/opinion/03mount-latin.html Caveatis, quaeso, menda.