Sive, Cenerentola Mafiosa
De Davo et ejus sacculo nummorum
Davus in sacculo suo nonnullos habuit nummos. Peculium enim exiguum a Julio domino benigno accipere solebat, necnon stipendium superadditum e Julii tabulis adulteratis ac fisco furtim compilato quasi honorarium pro officiis prudenter gestis (ut sibi dicebat) comparare. Id “prudenter” dixi,…
Ut in cælum, sic in terram
Descendit Falco (rocheta sive missile) in terram. A Floridae promontorio, cui Hispani saeculo decimo sexto “Cannaveral” nomen indiderant, rocheta sive missile in cælum missum est a privata societate SpaceX dicta. Quod autem novum et fere inauditum est: rocheta illa suo…
De Justitia Floridiana
Matthaeus Riggens, vir duos et viginti annos natus, qui suspectus habetur in domos Floridensium perfodiendi, interfectus est et partim devoratus a crocodilo undecim pedibus longitudine postquam in lacu, ubi manus custodum publicorum evaderet, fugam suam abscondiderat. Medici, qui in ejus…