Rogatur a Beato Helvetico Salodurensi an etiam hodie — cum soleamus simulare mundum omnibus incantamentis esse liberum et in illa Entzauberung (ut Germani dicunt) quoddam solacium nostrae mortalitatis invenire, cum compertum habeamus nos dominos esse naturae rerum neque exstare extra…
De Avaxaavippia
Nec carmina nec fabulae neque ulla monumenta memoriave hominum eius viri nomen servant, qui primus in montibus Avaxaavippiis pedem posuerit, sed satis constat per saecula innumerabilia barbaros, qui Apsaaloucae suo sermone et ab Americanis Coracici appellantur, hostibus minitantibus ibi in…
De Cahocia
Ducentis annis ante adventum Hispanorum cecidit urbs magna, immo eo tempore quam Londinium ipsum maior: et maxima urbs fuit in novo orbe terrarum supra medium Mexicum. Eius rex, quem historici suspicantur Magnum Solem vocitatum esse, videtur auctoritatem exercuisse per immensum…
De oratore, verba Lippi Brandolini
Amicus mihi nuper mentionem fecit horum, quae de oratoribus dixit Lippus Brandolinus: Nam quum veterum sive precepta sive orationes lego, video nos hodie quodvis potius nomen posse nobis quam oratoris arrogare. Primum enim Romana illa lingua, quam illi secum nascentes…