De “Nulla Sede” televisifice patefecta

Anno 1975º senatus Reipublicæ primum palam nuntiavit extare sedem speculatorum quorum esset nuntia relationes colloquia aliena exscribere atque intellegere: tunc primum plane innotescebat nomen ejus instituti litteris compendiariis NSA scriptum, videlicet National Security Agency sive “Nationalis Sedes Securitati Tuendae”; sed…

De armis promissis et negatis

Rumor fert currus loricatos aliaque vehicula militaria necnon tormenta armaque maiora ab Americanis missum iri in Poloniam, Romaniam, Bulgariam, fortasse Hungariam, necnon respublicas Balticas, videlicet Lituaniam, Latviam, Estoniam; nullos autem milites Americanos ductum iri in easdem regiones, quia anno 1997º…

De Germanorum ordinatris telephonisque

Anglissima Merkel cum telephono, quod vulgo das Kanzlerin-Handy dicitur Germani accusatores publici hodie nuntiaverunt se non potuisse satis indiciorum invenire, ut coram iudicibus probarent Americanos speculatores umquam telephonica colloquia Angelissimae Merkel auscultarent. Id quod iam anno bismillesimo tertio decimo negaverant…