De nomine fortasse non corrigendo

Saepe in calce libri invenitur index corrigendorum: nec saepe solemus tales indices diligenter inspicere, rarissime autem nosmet rogamus an indici ipsi credamus. Sed hac nocte aliquid offendimus inter “Errata graviora,” quam typographus vult (dixit saltem se velle) ut “sic corrigantur,”…

Nonnumquam dubito an velim pergere litteras Latinas Graecasque colere: nam quae mihi studium movent, eadem fere omnibus aliis taedio sunt, nec volo ipse in studia incumbere quae videntur suscipienda non propter semet ipsos, sed ut lectores auditoresve oblectentur lasciviis argumentis…

De illo “Ne plus ultra”

Cum Iconoclastes mentionem fecisset illius “Ne plus ultra” sive “Nec plus ultra” (quod nonnulli negant antiquum esse sed ab Italis—Più oltre non si metta—Gallisque—Plus oultre—recentioribus esse inventum), in mentem venerunt verba Petri Savorgnani, quae in praefatione reperiuntur ad Ferdinandi Cortesii…

De Walteri Raleghi nova colonia

Hoc carmen Ioannis Aurati in quodam libro Americano repperi: DE VIRI ILLUSTRIS VVALTERI raleghi nova apud indos occidentales colonia. Dixêre Hebræi vates, dixêre Sibyllæ, Antiqui ignotas gentes per tempora ſecli, Notas extremi ſub temporis orbe futuras. Qualem magnanimi claſſis Britanna…