Per epistolas electronicas aliquis versus quosdam apud Hussovianum, oratorem et poetam qui apud Polonos sexto decimo saeculo floruit, repertos nuper nobis misit qui ad Bisontes spectant, bestias ferocissimas quae etiam nostras paludes peragrant: Haec fera Litphanis longe saevissima silvis nascitur…
Bene cenavimus hac nocte festiva: nam φὸ Indosinensis valde placet, et praecipue noctibus hiemalibus. Necnon bibi caffeam Indosinensem fortem et dulci lacte mixtam. Felicem vigiliam Nativitatis vobis omnibus exopto.
De oraculo ambiguo
Crustulum Confutianum alterum, quod (ut saepe fit) non intelligo, in imagine supra apposita vides. Nescio enim utrum pro “happines” legendum sit, una littera dempta alteraque mota, verbum temporale quod est “happens” (fit, accidit, contingit, evenit) an potius nomen substantivum “happiness”…
Oppidum ornamentis luminibusque variis vestitur, ne quis sudore velatus et sole ustus obliviscatur hiemem adesse, tempus frigidae mortis: Falsa barbarorum idola ubique conspiciuntur: Oppidum maritimum, quod tertio quoque anno maximis procellis vastatur, hic describitur: Pelecani ubique sedent pigri, nisi fortasse…