Satis constat Ciceronem ad fines sententiarum exornandos numeris esse usum quibus aures audientium oblectarentur: nemo enim est qui nesciat illud tertio quoque sensu positum esse videatur fere nihil aliud sibi velle quam “sit,” sed tantum gratiae gratia adhiberi. Sic invenimus…
Horti Canapahani 3
Si paulo infra mediam imaginem diligenter inspicias, forsitan videas perparvum cuiusdam generis culicem. Placuit autem frons sat magna, guttis aquae sicut lacrimis exornata. Quasi ignis in tenebris, dulces nives zingibereae lucent in silva. Lilium gloriosum et superbum. Zingiber Myrtus
Horti Canapahani 2
Palmae. Flos palae, sive Musae Paradisiacae, una cum fructu qui ariena vocatur. De qua Plinius dixit: Maior alia pomo et suavitate praecellentior, quo sapientes Indorum vivunt. Folium alas avium imitatur, longitudine trium cubitorum, latitudine duum. Fructum cortice mittit admirabilem suci…
Horti Canapahani 1
Serpens in horto. Serpens in arbore. Serpens in lapide. Retiarius in casse. ψυχὴ in folio.
Insania
In libro1, qui nunc est cito legendus, iambus sic sex modis finitur: Itaque non solum iambus, ut plerique dicunt, sed etiam anapaestus, dactylus, spondaeus, et series syllabarum trium quattuorve correptarum vocitantur iambi. Deinde, proxima in periodo, finitur trochaeus paene eodem…