Duo novissima praeconia ambientium hac hebdomade in miseros cives iam praeconiis politicis obrutos et taedio mendaciorum confectos immissa sunt. Primum, pro Obama ambit nunc Sarah Silverman: (quae etiam suam habet paginam interretialem: scissorsheldon.com ) “Sheldon, volo aliquid tibi proponere, et…
In Myogirium Iasunarium: Exercitatio Saphhica
In Myogirium Iasunarium, ab Harumafusio cito victum: 日馬富士 Impetū prīmō, quasi sōlis ortū nox repellitur, peditēsve equōrum diffugantur vī, cecidit perinde Kānsaïēnsis. Gratias maximas ago Irisato Iocohamensi, quippe qui hanc pelliculam nobis monstraverit.
Ars Pedifollis: Exercitatio Sapphica
Esse quī negant pedifollis artem nēsciunt quid sit Zephyrum domāre quī pilās ferat feriatque pālōs pelle suillā.
Itineris Imagines
Inter Nusquamiam et Nusquamiam iacet Nusquamia. In Tyrannum Pisces caffeam bibentes, omina fausta et vates muti. Sapiens felis te intuetur. Locus amoenus, ubi placet lexicon legere. Deambulatio vespertina inter equos et anseres et cicadas, naturae…
De veris ludis in Oppido Olympico celebrandis: sententiae
Cum tempus mihi desit et academicae nugae mihi supersint (aliud enim commentationis caput est ante Kalendas Augustas scribendum), debeo perbreviter lingua Latina frui hac in pagina, quo plus possim temporis terere stultis rebus Anglice scribendis et sub bibliotheca sedendo sine…