De sollicitudine atque anxietate

Unus dies nunc mihi restat ante probationes Graecas difficillimas subeundas, neque ullo modo possum dicere me sentire paratum. Quid faciam? Ad libros est mihi redeundum, ad nomina titulosque operum numquam lectorum memoriae mandanda, ad historiam litterarum lecticandam. Οὐδείς: Quis historiam…

De Atheniensibus aura vescentibus

Abhinc annis duobus Sandra doctissima margaritam Holbergianam sive unionem lectoribus praebuit de Hispanis “sola aura vescentibus.” Cui haec Holbergii verba ad memoriam vocaverant et Vergilii illa “vescitur aura aetheria” necnon “vescitur aura” et Lucretii illud “vesci vitalibus auris.” Hodie autem…

De mora brumali

Speraveram me hodie discessurum et iter rursus Nusquamiam suscepturum, quo facilius sine molestiis interpellationibusque me pararem ad Graecas probationes quarto die Ianuarii mensis subeundas. Nesciebam tamen Iovem in mente habere Borean cum Chione ad easdem partes Dominionis (plerumque nivibus et…