Anna Chapman, speculatrix inepta sed non invenusta, hac in imagine conatur Monstrum Crustulorum in usum Russicorum convertere. Num Via Sesamina parvulis Americanis umquam erit tuta? Tandem licet Americanis paulo liberius spirare. Nam non iam necesse unaquaque hora nobis est turpe caput…
Cur pluat.
Dum in taberna plerumque bona conarer cena frui, ad proximam mensam sedebant pater, mater, monstrum quod se uno in loco contineri nequivit ac frusta ciborum ubique spargebat: familia nimis Americana. Tandem, post dimidiam partem cenae solum deiectam, puerulo identidem (puerulorum more) roganti curnam foris plueret…
De Solstitiis Brevioribus
Hodie placuit vespere septem octove millia passum vagari dum sol lentissime occidit; quis enim tempore ad errandum caret die solstitiali, quippe qui omnibus aliis diebus sit longior? Apud antiquos tamen, homines semper aliqua ex parte perversos, saepe invenimus longissimum diem…
De cervis et cervisiis
Prope novam mediam urbem sunt fabricae dumetaque et negotiatores silvaeque atque officinae nemoraque: omnia urbana rusticos in locos implicata. Hac in imagine, pone labrusca pampinea, aedificia conspiciuntur in quibus homines artis physicae periti caecis corporibus Lucretianis ludunt, quae concursu plagis…