Notissimum est illud Catonis, quo ille oratorem definivit: Orator est, Marce fili, vir bonus, dicendi peritus. Quintilianus illa verba duodecimo in libro Institutionis Oratoriae decantavit, Seneca primo in libro Controversiarum, Apuleius in Apologia, Fronto prima in epistula alterius libri ad…
De Bidentibus
Samuel L. Jackson Auli Gellii partem Avenio melius egisset. Cum crocum floresque perambulare Vergilii hac hebdomade necesse mihi fuerit et cum Eclogarum vocabulis rusticis luctari, quod semper aerumnas nobis fert discipulis hodiernis quippe qui arborum rerumque rusticarum imperiti prorsus nullo…
De suffragiorum mysteriis
Suffragiis nuper nonnullis in comitiis numeratis multi sunt qui de eventibus mirentur. Primum, in Batavia Geert Wilders multa puncta tulit, cum suffragatores non viderentur animadvertere se suffragia potius dare ad senatorem creandum quam ad tonsorem ei conducendum. Multo tamen mirabilior…
Duobus de viris “libertinis patribus natis”
Nemo est qui nesciat Flaccum identidem dixisse se libertino patre esse natum; nam sexto in Sermone primi libri Maecenatem allocutus est his verbis: Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis, nemo generosior est te, nec quod avus tibi maternus…