De algoribus Februariis

Vir Gaditanus et agri cultra peritus, sed sermone nec rusticus neque agrestis, olim cecinit: Post ubi Riphaeae torpentia frigora brumaeCandidus aprica Zephyrus regelaverit auraSidereoque polo cedet Lyra mersa profundoVeris et adventum nidis cantavit hirundo. Eodem modo, nisi paulo brevius, Nasonis…

De argumento haud valido

Papyrio in charto ad Qaṣr Ibrîm invento insunt fragmenta quaedam C. Cornelio Gallo attributa. Ex illis versibus qui a decima linea usque ad decimam tertiam olim exstabant, nihil restat praeter unum verbum, cuius prima littera vix legi potest: ṭyria. Iohannes…

Ἀποκολοquidquididest

Taedio afflictus diu in bibliotheca sedebam, de Claudii morte legens. Semel apud auctores Graecos legitur nomen quod est ἀποκολοκύντωσις: apud Cassium Dionem, qui idem nomen tribuit Senecae libello praeclaro: συνέθηκε μὲν γὰρ καὶ ὁ Σενέκας σύγγραμμα, ἀποκολοκύντωσιν αὐτὸ ὥσπερ τινὰ…