De mense centesimo quarto

afgania.jpg

Septimo die mensis Octobris anno bis millesimo primo milites nostri Caburam Afganiensium reipbulicae caput pyroblis primum oppugnaverunt; hodie vero, quamquam regimen mutatum est, nostri in Afghanorum finibus adhuc manent atque adhuc moriuntur. Itaque hodie peractus est mensis centesimus quartus ex eo tempore quo primum bellum intuleramus in Afganiam. Hoc bellum nunc diutius protractum est quam ullum aliud bellum a nobis gestum.

Illud in Vietnamienses per menses centum et tres sustentum vocabatur paludem, non solum quod agros oryzae iam mersos nostro sanguine et hostium frustra irrigabamus sed etiam quod in crurore tamquam in luto haerebamus nec posse nos ex illo furore insaniaque extrahere videbamur.  Famose illo tempore Curtius Lemay copiarum aeriarum praefectus dixit se velle hostes retrorsum in aetatem saxeam pyrobolis redigere.  Nunc tamen temporis arida per tesca Afganiensia hostes in specibus latitantes persequimur nec valemus aut eos quasi troglodytas aut nosmet ipsos nostris a troglodytis in bellum ductos cogere ad pacem componendam.  Aetas enim saxea ubique celebratur.

In Vietnamia madida didicimus ignem e caleo effundere, silvas hominesque tam nocentes quam innocentes comburere, inter hostes qui legitimi vocitabantur et pauperes privatos nullum discrimen agnoscere dum Lyndon Johnson praesidens rabidus dictitabat nos conari Vietnamiensium “corda animosque” nobis conciliare ac legatus militum dicebant nos pagum quendam vastavisse “ut eundem servemus.”  Unde fugati fortius bellare didicimus et nova arma miris artibus excogitavimus, ut “praedatores” et “messores” parva aeroplana quae eminus reguntur.  Omnibus viribus collatis et in Afghaniam illatis…Afghanienses caprarii adhuc nostros bellatores illudunt.  Decimo enim die mensis Augusti priore anno Stanleius McChrystal dux totius exercitus Americani qui in Afgania militatur confessus est Talibanos, ut hostes vocantur, nostros superare.

Ad quem finem bellum gessimus?  De regimine quod partes saltem Afganiae nostra ope regit, haud multum boni dici potest: id omnibus nisi Somaliensibus corruptius ab Hamid Karzai ducitur, qui mala fraude conatus est anno bis millesimo nono suffragia inquinare.  Cum avaritia ambitioneque moderatorum bene coniungitur mercatus venenorum, quoniam papavera iterum nunc ibi coluntur ad heroinum faciendum.  Cives tamen his divitiis non fruuntur, nam secundum UNICEF e denis Afganiensibus fere octo nullum aditum habent ad aquam puram.  Quae igitur sunt praemia belli?

At praemium pacis nobilissimum datum est nostro praesidenti, qui paulo postea triciens millia militum ad copias nostrorum augendas misit quibus bellum usque produceretur et in siccae paludis illuvie usque haereremus.  Exercitus autem Sovieticus in Afgania centum et octo menses morabatur et moriebatur: post quattuor igitur menses poterimus stultitia adaequare prioribus nostris concertatoribus.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *