Duobus de viris “libertinis patribus natis”

Nemo est qui nesciat Flaccum identidem dixisse se libertino patre esse natum; nam sexto in Sermone primi libri Maecenatem allocutus est his verbis:

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
incoluit finis, nemo generosior est te,
nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
olim qui magnis legionibus imperitarent,
ut plerique solent, naso suspendis adunco
ignotos, ut me libertino patre natum. (1–6)

et paulo infra eodem in satira:

Nunc ad me redeo libertino patre natum,
quem rodunt omnes libertino patre natum,
nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim,
quod mihi pareret legio Romana tribuno. (45–48)

Deinde ad primi libri epistolarum calcem Horatius vicesimam epistolam adiunxit, qua librum ipsum alloqueretur et de semet ipso his versibus dissereret:

Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris,
me libertino natum patre et in tenui re
maiores pinnas nido extendisse loqueris,
ut, quantum generi demas, virtutibus addas;
me primis urbis belli placuisse domique,
corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
irasci celerem, tamen ut placabilis essem. (19–25)

Quamquam Q. Horatius Flaccus his tribus vocabulis ita coniunctis est notissimus, alter vir et multo antiquior eodem modo a L. Calpurnio Piso Frugi (Gellio teste) dictus est stirpe haud potentissima esse ortus:

Cn.…Flauius, patre libertino natus, scriptum faciebat isque in eo tempore aedili curuli apparebat, quo tempore aediles subrogantur, eumque pro tribu aedilem curulem renuntiauerunt. aedilem qui comitia habebat, negat accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret, eum aedilem fieri. Cn. Flauius, Anni filius, dicitur tabulas posuisse, scriptu sese abdicasse; isque aedilis curulis factus est.

Livium liquet Pisonem esse secutum et easdem res paulo ornatius narravisse:

eodem anno Cn. Flauius Cn. filius scriba, patre libertino humili fortuna ortus, ceterum callidus uir et facundus, aedilis curulis fuit. Inuenio in quibusdam annalibus, cum appareret aedilibus fierique se pro tribu aedilem uideret neque accipi nomen quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum non facturum… (9.46)

Is autem qui Periochas Livianas composuit magis videtur de Horatio cogitavisse, cuius et verba et ordinem ita servavit:

C<n>. Flavius scriba, libertino patre natus, aedilis curulis fuit per forensem factionem creatus… (9)

Valerius Maximus maluit dicere eum genitum esse:

Cn. Flauius libertino patre genitus et scriba (2.5.2)

Altero in loco, tamen, Valerius aliter hanc quasi formulam mutavit:

Itaque ne illi quidem probandi, quamvis factum eorum nobilitatis splendore protectum sit, qui, quod Cn. Flauius humillimae quondam sortis praeturam adeptus erat, offensi anulos aureos sibimet ipsis et phaleras equis suis detractas abiecerunt, doloris inpotentiam tantum non luctu professo testati. (9.3.3.)

C. Plinius, qui Historias Naturales exaravit, in vicem videtur Valerium legisse et, fortasse varietatis causa, primum modum nominandi adhibuisse cum de anulis aureis loqueretur:

Frequentior autem usus anulorum non ante Cn. Flavium Anni filium deprehenditur. Hic namque publicatis diebus fastis, quos populus a paucis principum cotidie petebat, tantam gratiam plebei adeptus est—libertino patre alioqui genitus et ipse scriba Appi Caeci, cuius hortatu exceperat eos dies consultando adsidue sagaci ingenio promulgaratque—ut aedilis curulis crearetur cum Q. Anicio Praenestino, qui paucis ante annis hostis fuisset, praeteritis C. Poetilio et Domitio, quorum patres consules fuerant. Additum Flavio, ut simul et tribunus plebei esset, quo facto tanta indignatio exarsit, ut “anulos abiectos” in antiquissimis reperiatur annalibus. fallit plerosque quod tum et equestrem ordinem id fecisse arbitrantur; etenim adiectum hoc quoque “sed et phaleras positas” propterque nomen equitum adiectum est, anulosque depositos a nobilitate in annales relatum est, non a senatu universo. (33.17–18)

Tullius tamen in oratione Pro Milone habita multo brevius scripsit:

…scriba quidam, Cn. Flavius… (25)

et ad Atticum:

requiris de Cn. Flavio, Anni filio.… nec vero pauci sunt auctores Cn. Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse… (6.1.8)

Itaque ex omnibus qui post Pisonem scripserunt, Q. Horatius Flaccus, cum de se potius quam Cn. Flavio loqueretur, “pontificum libros” et “annosa volumina vatum” diligentissime legisse atque accuratissime videtur contracta secutum esse vestigia Pisonis.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *