In Myogirium Iasunarium, ab Harumafusio cito victum: 日馬富士 Impetū prīmō, quasi sōlis ortū nox repellitur, peditēsve equōrum diffugantur vī, cecidit perinde Kānsaïēnsis. Gratias maximas ago Irisato Iocohamensi, quippe qui hanc pelliculam nobis monstraverit.
Tag: Ψαπφώ
Ars Pedifollis: Exercitatio Sapphica
Esse quī negant pedifollis artem nēsciunt quid sit Zephyrum domāre quī pilās ferat feriatque pālōs pelle suillā.
De basiolis e theobromate factis
Nihil dulcius quam amantis basium: quod aut primoribus labris gustatum aut totis animae viribus exhaustum utrique amanti meram affert voluptatem. Hac in re nihil potest novi dici quod non inter antiqussimam hominum scientiam reperitur nec in carminibus tractatur; immo nostro…