Sortium valōre tyranna fēles sōricem antecellit—id est fatendum; sordidum lucrum sed abest tyrannī pectore mūris. Sī senex sit officiōrum amōris —absit!—oblītus, locuplētior tunc mūs fiat virō magicus docendō quid sit amāre.
Tag: Ψαπφώ
De cupidine socolatea
Ut Irisati dulcedini respondeam Sapphicis ludens: Flāva nīgrantī theobrōmate orta, cūr “мачо” petis “viridēs” habentem (scīlicet nummōs), nisi causā emendī plūs socolātæ?
In 希子
Kiko Mizuhara, quae in Silva Norvegiensi partem agit Midori Nōmine smaragdineō vocāris, Ō Midōrī, sed rubicundō amictū nōbis illūdis, paradoxa adaugēns, laeta puella.
Discipuli taedio afflicti annotationes in Ficinum et loci excerpti
De Amore 7.14, quo in loco Marsilius Ficinus tractat quattuor furores: Quatuor ergo divini furoris sunt speties. Primus quidem poeticus furor, alter mysterialis, tertius vaticinium, amatorius affectus est quartus. Est autem poesis a Musis, mysterium a Dionysio, vaticinium ab Apolline,…
De Iohanne Monade, lividae strophae Sapphicae
Christus est nātus, Monas et recessit. Christus est nātus, Monas et recessit. Quem putāveram minus esse cæcum: dēcipiēbar. Dulciter canēns utinam manēret. Dulciter canēns utinam manēret. Chartulīs ā Iūdice sed tribūtīs dē Monade actum’st. Dē solēbat perpetuō loquī atque…